Sir 1

1Multorum nobis, et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est: in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa: quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et discentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt: voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent: ut desiderantes discere, et illorum periti fieri, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt et verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam. Non autem solum haec, sed et ipsa lex, et prophetae, ceteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum: et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae, neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis ad illa, quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum. 2Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis dimensus est? 3Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? 4Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. 5Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. 6Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis agnovit? 7Disciplina sapientiae cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? 8Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus. 9Ipse creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est. 10Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se. 11Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exultationis. 12Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. 13Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. 14Dilectio Dei honorabilis sapientia. 15Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. 16Initium sapientiae, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur. 17Timor Domini, scientiae religiositas. 18Religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit. 19Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. 20Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. 21Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. 22Corona sapientiae, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum: 23et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei. 24Scientiam, et intellectum prudentiae sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat. 25Radix sapientiae est timere Dominum: et rami illius longaevi. 26In thesauris sapientiae intellectus, et scientiae religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. 27Timor Domini expellit peccatum: 28nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. 29Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis. 30Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. 31In thesauris sapientiae significatio disciplinae: 32execratio autem peccatori, cultura Dei. 33Fili concupiscens sapientiam, conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. 34Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, 35fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. 36Ne sis incredulus timori Domini: et ne accesseris ad illum duplici corde. 37Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. 38Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem, 39et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te: 40quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Copyright information for VulgS